- SAUROMATAE
- SAUROMATAEpopuli Septentrionales, qui et Sarmatae dicuntur, quorum alii Asiatici sunt, alii Europaei, Tanai fluv. discreti. Vide Sarmatia. Iuvenal. Sat. 15. v. 125.----- Sauromataeque truces.Idem Sat. 2. v. 1. Ultra Sauromatas, etc. Ubi vetus Scholiastes: Sauromatae Sarmatae ultimi ultra Pontum sunt, vicini Amazonum, unde Sauromatides (ἐυςτόχως emendat Rugersius) appellantur. Amazonas quoque Sauromatidas dictas, testantur Eustathius Dionysii Interpres, Stephanus et Plato de LL. l. 7. De his Hippocrates l. de aêre, locis, et aquis, sectione tertiâ, sequentia habet: In Europa, inquit, est gens Scythica, quae Maetin pludem incolit, et a reliquis plurimum differt, Sauromatae appellantur. Horum feminae equitant, arcu utuntur, atque ex equo iaculantur, et cum hostibus bellum gerunt, quoad virgines exsistunt. Nec ante virginitatem deponunt, quam tres hostes interfecerint, neque prius cum viris congrediuntur, quam Sacra Deo patriô more peregerint. Quôd si qua virum sibi delegerit, equitatu soluta est, nisi communis expeditionis necessitas ingruat. Dextram autem mammam non habent. Puellis enim adhuc infantibus ferrô ad id fabricatô, et candente dextraemammae admotô, eam exurunt, ut ne incrementum capiat, sed ad dextrum humerum, et brachium omne robur et copia transmittatur. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.